En Te Deum, Cannen joyus


CANNEN JOYUS.


TE Deum laudamus, * te Dominum confitemur.
Te æternum Patrem * omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli ; * tibi coeli et universæ potestates ;
Tibi Cherubim et Seraphim * incessabili voce proclamant ;
Sanctus, Sanctus, Sanctus, * Dominus Deus Sabaoth.

Pleni sunt coeli et terra * majestatis gloriæ tuæ.
Te gloriosus * Apostolorum chorus,
Te Prophetarum * laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus * laudat exercitus.
Te per orbem terrarum • sancta confitetur Ecclesia,
Patrem * immensæ majestatis ;
Venerandum tuum verum * et unicum Filium,
Sanctum quoque * Paracletum Spiritum.
Tu Rex * gloriæ, Christe ;
Tu Patris * sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem, * non horridisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo, * aperuisti credentibus regna coelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, * in gloriâ Patris.
Judex crederis * esse venturus.
Te ergo, quæsumus, famulis tuis, subveni, * quos pretioso sanguine redemisti.
Æternâ fac * cum sanctis tuis in gloriâ numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine, * et benedic hæreditati tuæ.
Et rege eos, *et extolle illos usque in æternum.
Per singulos dies * benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in seculum, * et in seculum seculi.
Dignare, Domine, die isto * sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine, * miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos,* quemadmodùm speravimus in te.

In te, Domine, speravi ; * non confundar in æternum.
V. Benedicamus Patrem et Filium cum sancto Spiritu ;
R. Laudamus et superexaltamus eum in secula.