Gousperou ar Verc’hez

Intanvez P.-B. Desmoulin, 1891  (p. 320-323)






GOUSPEROU AR VERC’HEZ


————


Pss. Dixit Dominus, p. 314 Laudate pueri, p. 316.
Psalm 121.


Lætatus Sum in his quæ dicta sunt mihi : in domum Domini ibimus.

Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.

Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas : cujus participatio ejus in idipsum.

Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.

Quia illic sederunt sedes in judicio : sedes super domum David.

Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem : et abundantia diligentibus te.

Fiat pax in virtute tuà : et abundantia in turribus tuis.

Propter fratres meos et proximos meos : loquebar pacem te.

Propter domum Domini Dei nostri quæsivi bona tibi. Gloria Patri.


PSALM 126.


Nisi Dominus ædificaverit domum : in vanum laboraverunt qui ædificant eam.

Nisi Dominus custodierit civitatem : frustra vigilat qui custodit eam.

Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite postquam sederitis, qui manducatis panem doloris.

Cum dederit dilectis suis somnum : ecce hæreditas Domini, filii merces, fructus ventris.

Sicut sagittæ in manu potentis : ita filii excussorum.

Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur cum loquetur inimicis suis in portâ. Gloria Patri, etc.


PSALM 127.


Lauda, Jerusalem, Dominum : lauda Deum tuum, Sion :

Quoniam confortavit seras portarum tuarum : benedixit filiis tuis in te.

Qui posuit fines tuos pacem : et adipe frumenti satiat te.

Qui emittit eloquium suum terræ : velociter currit sermo ejus.

Qui dat nivem sicut lanam : nebulam sicut cinerem spargit.

Mittit crystallum suam sicut buccellas : ante faciem frigoris ejus qui sustinebit ?

Emittet verbum suum, et liquefaciet ea : flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.

Qui annuntiat verbum suum Jacob : justitias et judicia sua Israël.

Non fecit taliter omni nationi : et judicia sua non manifestavit eis. Gloria Patri, etc.

HYMN.


Ave, maris stella,
Dei mater alma,
Atque semper virgo,
Felix cœli porta.
Sumens illud Ave
Gabrielis ore,
Funda nos in pace,
Mutans Evæ nomen.
Solve vincla reis,
Profer lumen cæcis.
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce.
Monstra te esse matrem ;
Sumat per te preces,
Qui pro nobis natus
Tulit esse tuus.

Virgo singularis,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solutos,
Mites fac et castos.
Vitam præsta puram,
Iter para tutum ;
Ut videntes Jesum,
Semper collatemur.
Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spiritui-Sancto,
Tribus honor unus.
Amen.


℣. Diffusa est gratia in labiis tuis.

℟. Proptereà benedixit te Deus in æternum.

Magnificat, pajen 319.

Ant. Beata Mater et intacta virgo, gloriosa regina mundi, intercede pro nobis ad Dominum.

OREMUS.

Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus, perpetuâ mentis et corporis sanitate gaudere : et, gloriosâ beatæ Mariæ semper Virginis intercessione, a presenti liberari tristitiâ et æternâ perfrui lætitiâ. Per Dominum, etc.


————


HYMN.


Jesu, corona Virginum,
Quem mater illa concipit,
Quæ sola virgo parturit,
Hæc vola clemens accipe.
Qui pergis inter lilia,
Septus choreis Virginum,
Sponsus decorus gloriâ,
Sponsisque reddens præmia.
Quocumque tendis, Virgines
Sequuntur, atque laudibus,
Post te canentes cursitant,
Hymnosque dulces personant.
Te deprecamur supplices,
Nostris ud addas sensibus,
Nescire prorsus omnia
Corruptionis vulnera.
Virtus, honor, laus, gloria,
Deo Patri cum Filio,
Sancto simul Paraclito,
In sæculorum sæcula. Amen

.

℣. Specie tuâ et pulchritudine tuâ.

℟. Intende, prospere procede, et regna.

Magnificat, pajen 319.

Ant. Veni, sponsa Christi ; accipe coronam quam tibi Dominus præparavit in æternum.


————