Pajenn:Buhez Santez Nonn.djvu/37

Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
xxxii
préface

2. » Labentibus ergo triginta annis Sanctus Cereticae gentis rex Demetica proficiscitur, ibique perlustranti obviam ei facta est quædam puella nomine Nonna [1], pulchra nimis virgoque decora, quam rex concupiscens oppressit. Quæ nec postvirum agnovit ; nam ipsa hora concipiens, ac deinceps vitam fidelissimam ducens, pane et aqua tantum vixit. In loco autem in quo oppressa concepit modicus patet campus, visu amœnus, munere superni roris plenus : in quo tempore conceptionis duo grandes lapides apparuerunt, unus ad caput, alter ad pedes, qui antea visi non fuerant. Nam terra conceptui congaudens, sinum aperuit, ut et puellæ verecundiam servaret et prolis soliditatem prænuntiaret. Crescente autem utero, mater ad offerendas pro partu eclecmosynas oblationum, quamdam ecclesiam ingreditur : in qua quidam doctor [2] verbum faciebat ad populum.

  1. Nonita apud Capgravium.
  2. « In qua doctor Gildas », dans le manuscrit d’Usher.