» Ingressa autem puella subito obmutescens presbiter [1] tacuit. Interrogatus autem a populo cur obmutuerat, respondit : Ego communi loquela loqui possum, praedicare autem non possum : sed vos extra egredientes, me solum remanere sinite, ut sic vel sic possim prædicare. Egressa autem foras plebe, puella in angulo se abscondens humiliter latuit. Deinde et secundo doctor toto annisu prædicare tentans, nihil potuit : hinc perterritus excelsa profatur voce : adjuro, inquit, ut si quis hic me latet, sese ostendens innotescat. Tunc illa respondens : Ego, inquit, hic lateo. At ille : Foras, inquit egredere, populus autem ingrediatur ecclesiam. Hoc facto, lingua soluta prædicat. Interrogata autem puella seque prægnantem confessa, cunctis paruit, quod sæculo paritura esset filium qui sermonis divini facundia cunctos Britanniae doctores excederet [2].
3. » Interea quidam ex confinio tyran-