Pajenn:Buhez Santez Nonn.djvu/39

Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
xxxiv
préface

nus[1] erat, qui ex magorum vaticinio audiebat, filium suis in finibus nasciturum, cujus potestas totam occuparet patriam. Notatoque magorum oraculis loco, in quo nasceretur, ei jam invidens, solus tot diebus loco supersedere decrevit, ut quemcumque vel modicum ibi quiescentem inveniret gladio perimeret. Urgente autem partus tempore, mater ipsum locum petebat, quem ex magorum præsagio tyrannus observabat. Ipsa vero die tanta aëris tempestas invaluit, quod nullus vel etiam foras egredi audebat. Locus autem in quo mater parturiens ingemiscebat, magna lucis serenitate fulgebat. Urgente vero dolore in petra, quæ juxta erat, manibus innixa est, quæ vestigium veluti cera impressum petra intuentibus ostendit, quæ et in medium divisa dolenti matri condoluit. Deinde ab Eliso Numitinensium [2] episcopo baptizatus, novos

  1. Il est appelé Trisinius par le manuscrit, Trifunus par Cardoc de Lancarvan, plus complet en ce point que Ricemarch.
  2. A S. Helvæo Momoniensium. Golg. A Relveo Menevensium Girald. Camb.