corpus meum. Et accipiens calicem, gratias egit, et dedit illis, dicens : bibite ex hoc omnes : Hic est enim sanguis meus novi testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum. Dico autem vobis, Non bibam amodò de hoc genimine vitis usquè in diem illum, cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei. Et hymno dicto, exierunt in montem Oliveti. Tunc dicit illis Jesus : Onnes vos scandalum patiemini in me in istâ nocte. Scriptum est enim, Percutiam pastorem, et dispergentur oves gregis. Postquàm autem resurrexero, præcedam vos in Galilæam. Respondens autem Petrus, ait illi : Et si omnes scandalisati fuerint in te, ego nunquàm scandalisabor. Ait illi Jesus : Amen dico tibi, quia in hâc nocte | Non pas va hini-me ivez. |
Pajenn:Heuriou brezonnec ha latin.djvu/260
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
240
Passion hon Autrou Jesus-Christ.