in sepulturam peregrinorum. Propter hoc vocatus est ager ille Haceldama, hoc est, ager sanguinis, usquè in hodiernum diem. Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt trigenta argenteos pretium appretiati quem appretiaverunt à filiis Israel : et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Do-minus. Jesus autem stetit antè præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es Rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis. Et cùm accusaretur à principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit. Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversùm te dicunt testimonia ? Et non respondit ei ad ullum verbum ita ut miraretur præses vehementer. Per diem autem solemnem consueverat | Da grial : roit deomp Barabbas, |
Pajenn:Heuriou brezonnec ha latin.djvu/268
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
248
Passion hon Autrou Jesus-Christ.