Neuse gant ur c’haoun diremet, |
præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent. Habebant autem tunc vinctutn insignem, qui dicebatur Barabbas. Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum qui dicitur Christus ? Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum. Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi et justo illi ; multa enim passa sum hodie per visum propter eum. Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis, ut peterent Barabbam, Jesum verò perderent. Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimittti ? At illi dixerunt : Barabbam. Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu qui dicitur Christus ? Dicunt omnes : cru- |
Pajenn:Heuriou brezonnec ha latin.djvu/269
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
249
Passion hon Autrou Jesus-Christ.