sùm, et erubescant : qui volunt mihi mala.
Avertantur statim erubescentes ; qui dicunt mihi : Euge, euge. Exultent, et lætentur in te omnes qui quærunt te : et dicant semper : Magnificetur Dominus, qui diligunt salutare tuum. Ego vero egenus et pauper sum : Deus, adjuva me. Adjutor et liberator meus es tu : Domine, ne moreris. Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto. Sicut erat in principio, et nunc et semper, et in sæcula seculorum. Amen. V/. Salvos fac servos tuos. R/. Deus meus, sperantes in te, V/. Esto nobis, Domine, turris fortitudinis. R/. A facie inimici. V/. Nihil proficiat inimicus in nobis. R/. Et Filius ini- |
Pere a zesir noazout d’in, |
Pajenn:Heuriou brezonnec ha latin.djvu/660
Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
640
Pedennou al Litaniou.