Pajenn:Inisan - Buez St Fransez a Asiz, 1891.djvu/328

Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
— 320 —


OREMUS.

Concede nos famulos tuos, quæsumus, Domine Deus ; perpetuâ mentis et corporis sanitate gaudere ; et gloriosâ beatæ Mariæ semper Virginis intercessione à presenti liberari tristitiâ, et æternâ perfrui lætitia. Per Dominum nostrum Jesum-Christum Filium tuum, qui teeum vivit et regnat in unitate Spiritûs-Sancti, Deus, per omnia sæcula sæculorum. Amen.





GOUSPEROU AR VERC’HEZ


————


Pss. Dixit Dominus, p. 314 Laudate pueri, p. 316.
Psalm 121.


Lætatus Sum in his quæ dicta sunt mihi : in domum Domini ibimus.

Stantes erant pedes nostri in atriis tuis, Jerusalem.

Jerusalem, quæ ædificatur ut civitas : cujus participatio ejus in idipsum.

Illuc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israël, ad confitendum nomini Domini.

Quia illic sederunt sedes in judicio : sedes super domum David.

Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem : et abundantia diligentibus te.

Fiat pax in virtute tuà : et abundantia in turribus tuis.

Propter fratres meos et proximos meos : loquebar pacem te.