Pajenn:Kantikou brezonek eskopti Zan-Briek ha Landreger.djvu/182

Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
— 177 —

Rex cœlestis, Deus Pater omnipotens, — Domine, Fili unigenite Jesu Christe. — Domine Deus, Agnus Dei, Filius Patris. — Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. — Qui tollis peccata mundi, suscipe depracationem nostram.. — Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. — Quoniam tu solus sanctus, — Tu solus dominus — Tu solus Altissimus, Jesu Christe : — Cum sancto Spiritu in gloria Dei Patris. Amen.

Dominus vobiscum. — Et cum spiritu tuo.

————

Sequentia sancti Evangelii secundum... — Gloria tibi, Domine.

credo in unum deum

Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. — Et in unum Dominum Jesum Christum, Filium Dei unigenitum. — Et ex Patre natum ante omnia sæcula. — Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero. — Genitum, non factum, consubstantialem Patri ; per quem omnia facta sunt. — Qui propter nos homines, et propter nostram salutem, descendit de cœlis. — Et incarnatus est de Spiritu Sancto ex Maria Virgine : et homo factus est. — Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. — Et resurrexit tertia die, secundum Scripturas. — Et ascendit in cœlum : sedet ad dexteram Patris. — Et iterum venturus est cura gloria judicare vivos et mortuos : cujus regni non erit finis. — Et in Spiritum sanctum Dominum, et vivificantem : qui ex Patre Filioque procedit. — Qui cum Patre et Filio simul adoratur, et conglorificatur : qui locutus est per Prophetas. — Et unam sanctam Catholicam et Apostolicam Ecclesiam. — Confiteor unum baptisma, in remissionem peccatorum. — Et expecto resurrectionem mortuorum, — et vitam venturi seculi. Amen.

Dominus vobiscum. — Et cum spiritu tuo.

————