Pajenn:Kantikou brezonek eskopti Zan-Briek ha Landreger.djvu/183

Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
— 178 —

Per omnia secula seculorum. — Amen.

Dominus vobiscum. — Et cum spiritu tuo.

Sursum corda. — Habemus ad Dominum.

Gratias agamus Domino Deo nostro. — Dignum et justum est.

Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth. Pleni sunt cœli et terra gloria tua. Hosanna in excelsis. Benedictus qui venit in nomine Domini. Hosanna in excelsis !

GOUDE AR GOUREOU
Adoremus, p. 201. — O Salutaris. p. 201.
Ave verum, p. 201.— Adoro te, p. 201.
Panis Angelicus, p. 201.

O Jezus, o Hosti zantel, N° 6. — M’hoc’h ador gant doujans, N° 4 bis, etc.

————

Per omnia secula seculorum. — Amen.

Oremus. — Præceptis salutaribus moniti, et divina institutione formati, audemus dicere : Pater noster, qui es in cœlis, — Sanctificetur nomen tuum ; — Adveniat regnum tuum ; — Fiat voluntas tua, sicut in cœlo et in terra. — Panem nostrum quotidianum da nobis hodie ; — Et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris ; — Et ne nos inducas in tentationem ; — Sed libera nos a malo.

Per omnia... — Amen.

Pax Domini sit semper vobiscum. — Et cuiu spiritu tuo.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, miserere nobis.

Agnus Dei, qui tollis peccata mundi, dona nobis pacem.

Ite, missa est. — Deo gratias.

Benedicamus Domino. — Deo gratias.

Angelus Domini nuntiavit Mariæ, p. 9.