opprimas me opus manuum tuarum, et consilium impiorum adjuves ? Nunquìd oculi carnei tibi sunt, aut sicut videt homo et tu videbis ? Nunquìd sicut dies hominis dies tui, et anni tui sicut humana sunt tempora, ut quæras iniquitatem meam et peccatum meum scruteris ? Et scias quia nihil impium fecerim, cùm sit nemo qui de manu tua possit eruere.
℟. Qui Lazarum ressuscitâsti à monumento fetidum, * Tu eis, Domine, dona requiem et locum indulgentiæ. ℣. Qui venturus es judicare vivos et mortuos, et sæculum per ignem. * Tu.
Manus tuæ fecerunt me et plasmaverunt me totum in circuitu, et sic repentè præcipitas me ? Memento, quæso, quod sicut lutum feceris me, et in pulverem reduces me. Nonne sicut lac mulsisti me, et sicut caseum me coagulâsti ? Pelle et carnibus vestisti me ; ossibus et nervis compegisti me ; vitam et misericordiam tribuisti mihi, et visitatio tua custodivit spiritum meum.
Ar ℟ varlerc’h a ganer deiz Commemoration an Anaon, ha goude ar zervichou.
℟. Libera me, Domine, de morte æterna in die illa tremenda. † Quandò cœli movendi sunt et terra. * Dùm veneris judicare sæculum per ignem. ℣. Tremens factus sum ego, et timeo dùm discussio venerit, atque ventura ira. † Quandò. ℣. Dies illa, dies iræ, calamitatis et miseriæ, dies magna et amara valdè. * Dùm. Requiem æternam. ℟. Libera.