Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/523

Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
491
ofiç an anaon.


Pros.

Dies iræ, dies illa Solvet sæclum in favilla, Teste David cum Sybilla.

Quantus tremor est futurus, Quando judex est venturus, Cuncta strictè discussurus.

Tuba mirum spargens sonum Per sepulcra regionum, Coget omnes ante thronum.

Mors stupebit, et natura, Cùm resurget creatura Judicanti responsura.

Liber scriptus proferetur, In quo totum continetur, Undè mundus judicetur.

Judex ergo cùm sedebit, Quidquid latet apparebit : Nil inultum remanebit.

Quid sum miser tunc dicturus, Quem patronum rogaturus, Cùm vix justus sit securus.

Rex tremendæ majestatis, Qui salvandos salvas gratis, Salva me, fons pietatis.

Recordare, Jesu pie, Quòd sum causa tuæ viæ, Ne me perdas illâ die.

Quærens me, sedisti lassus, Redemisti crucem passus  : Tantus labor non sit cassus.

Juste Judex ultionis, Donum fac remissionis, Ante diem rationis.

Ingemisco tanquam reus, Culpâ rubet vultus meus : Supplicanti parce, Deus.

Qui Mariam absolvisti, Et latronem exaudisti, Mihi quoque spem dedisti.

Preces meæ non sunt dignæ, Sed tu bonus fac benignè, Ne perenni cremer igne.