De profundis clamavi ad te, Domine : Domine, exaudi vocem meam.
Fiant aures tuæ intendentes : in vocem deprecationis meæ.
Si iniquitates observaveris, Domine : Domine, quis sustinebit ?
Quia apud te propitiatio est : et propter legem tuam sustinui te, Domine.
Sustinuit anima mea in verbo ejus : speravit anima mea in Domino.
A custodia matutina usquè ad noctem : speret Israël in Domino.
Quia apud Dominum misericordia : et copiosa apud eum redemptio.
Et ipse redimet Israël : ex omnibus iniquitatibus ejus.
Requiem æternam, etc.
Ant. Si iniquitates observaveris, Domine : Domine, quis sustinebit.
Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo : quoniam audisti verba oris mei.
In conspectu angelorum psallam tibi : adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo,
Super misericordia tua et veritate tua : quoniam magnificâsti super omne, nomen sanctum tuum.
In quacumque die invocavero te, exaudi me : multiplicabis in anima mea virtutem.
Confiteantur tibi, Domine, omnes reges terræ : quia audierunt omnia verba oris tui.