Quia respexit humilitatem ancillæ suæ : eccè enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes.
Quia fecit mihi magna qui potens est : et sanctum nomen ejus.
Et misericordia ejus à progenie in progenies : timentibus eum.
Fecit potentiam in brachio suo ; dispersit superbos mente cordis sui.
Deposuit potentes de sede : et exaltavit humiles.
Esurientes implevit bonis : et divites dimisit inanes.
Suscepit Israël puerum suum : recordatus misericordiæ suæ.
Sicut locutus est ad patres nostros : Abraham et semini ejus in sæcula.
Gloria Patri, etc.
Psalm Dixit, pajen 496 ; Ps. Laudate, pueri, paj. 498.
Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.
Stantes erant pedes nostri : in atriis tuis, Jerusalem !
Jerusalem quæ ædificatur ut civitas : cujus participatio ejus in idipsum.
Illùc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israêl, ad confitendum nomini Do-