In convertendo Dominus captivitatem Sion : facti sumus sicut consolati.
Tunc repletum est gaudio os nostrum : et lingua nostra exsultatione.
Tunc dicent inter gentes : magnificavit Dominus facere cum eis.
Magnificavit Dominus facere nobiscum : facti sumus lætantes.
Converte, Domine, captivitatem nostram : sicut torrens in austro.
Qui seminant in lacrymis : in exsultatione metent.
Euntes ibant et flebant : mittentes semina sua.
Venientes autem venient cum exsultatione : portantes manipulos suos.
Gloria Patri, etc.
Domine, probâsti me et cognovisti me : tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.
Intellexisti cogitationes meas de longè : semitam meam et funiculum meum investigâsti.
Et omnes vias meas prævidisti : quia non est sermo in lingua mea.
Eccè, Domine, tu cognovisti omnia novissima et antiqua : tu formâsti me, et posuisti super me manum tuam.
Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam.
Quò ibo à spiritu tuo : et quò à facie tua fugiam ?