Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/543

Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
511
ar verzerien.

Sprevêre penitùs, teque secuti sunt,
Rex Christe bone, cœlitùs.

Hi pro te furias atque ferocia
Calcârunt hominum, sævaque verbera ;
Cessit his lacerans fortiter ungula,
Nec carpsit penetralia.

Cæduntur gladiis, more bidentium :
Non murmur resonat, non quærimonia :
Sed corde tacito mens benè conscia
Conservat patientiam.

Quæ vox, quæ poterit lingua retexere,
Quæ tu martyribus munera præparas ?
Rubri nam fluido sanguine laureis ;
Ditantur benè fulgidis.

Te, summa deitas unaque, poscimus
Ut culpas abluas, noxia subtrahas,
Des pacem famulis, nos quoque gloriam
Per cuncta tibi sæcula. Amen.




GOUSPEROU AR C’HOESSOUR PONT.

Ar 4 Psalm quenta eus a C’housperou ar zul, paj. 496.

Psalm 131.

Memento, Domine, David : et omnis mansuetudinis ejus.

Sicut juravit Domino : votum vovit Deo Jacob :

Si introiero in tabernaculum domûs meæ : si ascendero in lectum strati mei ;

Si dedero somnum oculis meis : et palpebris meis dormitationem ;

Et requiem temporibus meis, donec inveniam locum Domino : tabernaculum Deo Jacob.