Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/571

Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
539


CANTIC AN ÆLEZ.

Gloria in excelsis Deo : et in terra pax hominibus bonæ voluntatis. Laudamus te. Benedicimus te. Adoramus te. Glorificamus te. Gratias agimus tibi propter magnam gloriam tuam, Domine Deus, rex cœlestis, Deus pater omnipotens ; Domine, fili unigenite, Jesu-Christe, Domine Deus, agnus Dei, filius Patris. Qui tollis peccata mundi, miserere nobis. Qui tollis peccata mundi, suscipe deprecationem nostram. Qui sedes ad dexteram Patris, miserere nobis. Quoniàm tu solus sanctus : Tu solus Dominus : Tu solus altissimus, Jesu-Christe : Cum Sancto Spiritu, in gloria Dei Patris. Amen.



SYMBOLEN A NICEE.

Credo in unum Deum, Patrem omnipotentem, factorem cœli et terræ, visibilium omnium et invisibilium. Et in unum Dominum Jesum-Christum, filium Dei unigenitum : Et ex Patre natum ante omnia sæcula : Deum de Deo, lumen de lumine, Deum verum de Deo vero : Genitum, non factum, consubstantialem Patri, per quem omnia facta sunt. Qui propter nos homines et propter nostram salutem, descendit de cœlis : et incarnatus est de Spiritu Sancto, ex Maria Virgine : et Homo factus est. Crucifixus etiam pro nobis sub Pontio Pilato, passus et sepultus est. Et resurrexit tertiâ die secundùm Scripturas. Et ascenditin cœlum, sedet ad dexteram Patris. Et iterùm venturus est cum gloria judicare vivos et