Pajenn:Marrec - Doctrin ar guir Gristen.djvu/573

Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
541
psalm a binigen.


Exaudivit Dominus deprecationem meam : Dominus orationem meam suscepit.

Erubescant et conturbentur vehementer omnes inimici mei : convertantur et erubescant valdè velociter.

Gloria Patri, etc. :

Psalm 31.

Beati quorum remissæ sunt iniquitates : et quorum tecta sunt peccata.

Beatus vir cui non imputavit Dominus peccatum : nec est in spiritu ejus dolus.

Quoniàm tacui, inveteraverunt ossa mea : dùm clamarem totâ die.

Quoniàm die ac nocte gravata est super me manus tua : conversus sum in ærumna mea, dùm configitur spina.

Delictum meum cognitum tibi feci : et injustitiam meam non abscondi.

Dixi : Confitebor adversùm me injustitiam meam Domino : et tu remisisti impietatem peccati mei.

Pro hac orabit ad te omnis sanctus : in tempore opportuno.

Verumtamen in diluvio aquarum multarum : ad eum non approximabunt.

Tu es refugium meum à tribulatione quæ circumdedit me : exsultatio mea, erue me à circumdantibus me.

Intellectum tibi dabo, et instruam te in via hac quâ gradieris : firmabo super te oculos meos.

Nolite fieri sicut equus et mulus : quibus non est intellectus.

In chamo et fræno maxillas eorum constringe : qui non approximant ad te.