Quid est tibi, mare, quod fugisti ? * et tu Jordanis, quia conversus es retrorsùm ?
Montes exultastis sicut arietes, * et colles sicut agni ovium.
A facie Domini mota est terra, * a facie Dei Jacob.
Qui convertit petram in stagna aquarum, * et rupem in fontes aquarum.
Non nobis, Domine non nobis ; * sed nomini tuo da gloriam super misericordia tua et veritate tuâ.
Nequando dicant gentes, * ubi est Deus eorum ?
Deus autem noster in cœlo ; * omnia quæcumque voluit fecit.
Simulacra gentium argentum et aurum, * opera manuum hominum.
Os habent, et non loquentur ; * oculos habent, et non videbunt.
Aures habent et non audient, * nares habent, et non odorabunt.
Manus habent et non palpabunt ; pedes habent et non ambulabunt : * non clamabunt in gutture suo.
Similes illis fiant qui faciunt ea : * et omnes qui confidunt in eis.
Domus Israël speravit in Domino ; * adjutor eorum et protector eorum est.