altis habitat : et humilia respicit in cœlo et in terra ?
Suscitans a terra inopem : et de stercore erigens pauperem.
Ut coflocet eum cum Principibus : cum Principibus populi sui.
Qui habitare facit sterilem in domo : matrem filiorum lætantem.
Ant. Sit nomen Domini benedictum in saecula.
In exitu Israel de Ægypto : domus Jacob.de populo barbaro.
Facta est Judæa sanctificatio ejus : Israel potestas ejus.
Mare vidit et fugit : Jordanis conversus et retrorsum ?
Montes, exultaverunt ut arietes : et colles sicut agni ovium.
Quid est tibi, mare, quod fugisti ? et tu, Jordanis, quia conversus es retrorsum ?
Montes, exultasti sicut arietes, et colles sicut agni ovium.
A facie Domini mota est terra : a facie Dei Jacob.
Qui convertit petram in stagna aquarum : et rupem in fontes aquarum.
Non nobis, Domine, non nobis : sed nomini tuo da gloriam.
Super misencordia tua et veritate tua : nequando dicant gentes; ubi est Deus eorum.
17**