Pajenn:Troude ha Milin - Imitation Jezuz-Krist, 1862.djvu/614

Adlennet eo bet ar bajenn-mañ
602
J.-K. SKOUER AR GRISTENIEN.


Deus, autem noster in coelo : omnia quaecumque voluit fecit.

Simulacra gentium argentum et aurum : opera manuum hominum.

Os habent et non loquentur : oculos habent et non videbunt.

Aureshabent, et non audient : nares habent, et non odorabunt.

Manus habent, et non palpabunt, pedes habent, et non ambulabunt : non clamavunt in gutture suo.

Similes illi fiant qui faeiunt ea : et omnes qui confidunt in eis.

Domus Israel speravit in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.

Domus Aaron speravit in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.

Qui timent Dominum speraverunt in Domino : adjutor eorum et protector eorum est.

Dominus memor fuit nostri : et benedixit nobis.

Benedixit domui Israel : benedixit domui Aaron.

Benedixit qui omnibus timent Dominum : pusillis cum majoribus.

Adjiciat Dominus super vos : super vos et super filios vestros.

Benedicti vos a Domino : qui fecit cœlum et terram.

Cœlum cœli Domino : terram autem dedit fillis hominum.