Te Deum laudamus : te Dominum confitemur
Te ætemum Patrem : omnis terra veneratur.
Tibi omnes angeli : tibi cœli et universæ potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim : incessabili voce proclamant.
Sanctus, sanctus, sanctus : Dominos Deus sabaoth.
Pleni sunt cœli et terra : majestatis gloriæ tuæ. Te gloriosus : apostolorum chorus,
Te prophetarum : laudabilis numerus,
Te martyrum candidatus ; laudat exercitus.
Te per orbem terrarum : sancta confitetur Ecclesia,
Patrem : immensæ maiestatis ;
Venerandum tuum verum : et unicum Filium ;
Sanctum quoque : Paracletum Spiritum.
Tu rex : gloriæ, Christe.
Tu Patris : sempiternus es Filius.
Tu, ad liberandum suscepturus hominem : non horruisti Virginis uterum.
Tu, devicto mortis aculeo : aperuisti credentibus regna cœlorum.
Tu ad dexteram Dei sedes : in gloria Patris.
Judex crederis : esse venturus.
Te ergò quæsumus, tuis famulis subveni : quos pretioso sanguine redemisti.
Æterna fac cum sanctis tuis : in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum, Domine : et benedic hereditati tuæ.
Et rege eos : et extolle illos usque in æternum.
Per singulos dies : benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in sæculum : et in sæculum sæculi.
Dignare, Domine, die isto : sine peccato nos custodire.
Miserere nostri, Domine : miserere nostri.
Fiat misericordia tua, Domine, super nos : quemadmodùm speravimus in te.
In te, Domine, speravi : non confundar in æternum.