L. Prud’homme, 1846  (p. 525-528)



GOUEL AR SACRAMANT.

Ps. Dixit Dominus, Confitebor, paj. 496 ; Ps. Credidi, propter, paj. 506.

Psalm 127.

Beati omnes qui timent Dominum qui ambulant in viis ejus.

Labores manuum tuarum quia manducabis ; beatus es et benè tibi erit.

Uxor tua sicut vitis abundans : in lateribus domûs tuæ.

Filii tui sicut novollæ olivarum : in circuitu mensæ tuæ.

Eccè sic benedicetur homo : qui timet Dominum.

Benedicat tibi Dominus ex Sion : et videas bona Jerusalem omnibus diebus vitæ tuæ.

Et videas filios filiorum tuorum : pacem super Israël.

Gloria Patri, etc.

Ps. Lauda, Jerusalem, paj. 503.

Hymn.

Pange, lingua, gloriosi Corporis mysterium, Sanguinisque pretiosi, Quem in mundi pretium, Fructus ventris generosi, Rex effudit gentium.

Nobis datus, nobis natus Ex intacta Virgine, Et in mundo conversatus, Sparso verbi semine, Sui moras incolatûs Miro clausit ordine.

In supremæ nocte cœnæ, Recumbens cum fratribus, Observatâ lege plenè Cibis in legalibus, Cibum turbæ duodenæ Se dat suis manibus.

Verbum caro, panem verum Verbo carnem efficit ; Fitque sanguis Christi merum : Et si sensus deficit, Ad firmandum cor sincerum Sola fides sufficit.

Tantum ergo sacramentum Veneremur cernui,

Et antiquum documentum Novo cedat ritui; Præstet fides supplementum Sensuum defectui.

Genitori, Genitoque Laus et juhilatio; Salus, honor, virtus quoque : Sit et benedictio : Procedenti ab utroque Compar sit laudatio. Amen.

Hymn.

Sacris solemniis juncta sint gaudia,
Et ex præcordiis sonent præconia ;
Recedant vetera, nova sint omnia,
Corda, voces et opera.

Noctis recolitur cœna novissima,
Quâ Christus creditur agnum et azyma
Dedisse fratribus, juxta legitima
Priscis indulta patribus.

Post agnum typicum, expletis epulis,
Corpus Dominicum datum discipulis,
Sic totum omnibus, quod totum singulis,
Ejus fatemur manibus.

Dedit fragilibus corporis ferculum ;
Dedit et tristibus sanguinis poculum ;
Dicens : Accipite quoa trado vasculum ;
Omnes ex eo bibite.

Sic sacrificium istud instituit
Cujus officium committi voluit
Solis presbyteris, quibus sic congruit,
Ut sumant, et dent cæteris.

Panis Angelicus fit panis hominum,
Dat panis cœlicus, figuris terminum :
O res mirabilis ! manducat Dommum
Pauper, servus et humilis.

Te, trina Deitas unaque, poscimus,
Sic nos tu visita, sicut te colimus :
Per tuas semitas duc nos quo tendimus ;
Ad lucem quam inhabitas. Amen.


Hymn.

Verbum supernum prodiens, Nec Patris linquens dexteram Ad opus suum exiens, Venit ad vitæ vesperam.

In mortem à discipulo Suis tradendus æmulis, Priùs in vitæ ferculo Se tradidit discipulis.

Quibus sub bina specie Carnem dedit et sanguinem Ut duplicis substantiæ Totum cibaret hominem.

Se nascens dedit socium, Convescens in edulium, Se moriens in pretium, Se regnans dat in præmium.

O salutaris hostia! Quæ cœli pandis ostium, Bella premunt hostilia, Da robur, fer auxilium.

Uni trinoque Domino Sit sempiterna gloria ; Qui vitam sine termino Nobis donet in patria.

Amen.