Gousperou sant Guillerm

L. Prud'homme, 1849  (p. 663-664)


GOUSPEROU GOUEL S. GUILLERM.[1]

Evit ar Gouel-ma e leverrot Gousperou ur sant Confessor Pontif, evel m’ho c’heffot merquet diaraoc er bajen 505, gant an Antifonennou-ma.

Ant. Vocavit majores natu ecclesiæ, et dixit eis : Scitis qualiter vobiscum fuerim et nunc eccè ego scio quia ampliùs non videbitis faciem meam.

Ant. Ostendi vobis quoniam oportet meminisse verbi Domini Jesu : Beatius est magis dare, quàm accipere.

Ant. Nocte et die non cessavi, cum lacrymis monens unumquemque vestrûm ; et nunc commendo vos Deo.

Ant. Finitis mandatis quibus filios instruebat, obiit : appositusque est ad populum suum.

Ant. Mortuum prophetavit corpus ejus ; et in morte mirabilia operatus est.

Capitulum. 2. Tim. 4.

BOnum certamen certavi, cursum consummavi, fidem servavi. In reiquo reposita est mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in illâ die justus judex ;non solùm autem mihi, sed et iis qui diligunt adventum ejus.

Hymnus.

NUnc polos, sancti, reserate. cives
Laeta Guillelmi resona triumphum,
Urbs Briocensis : tuus eccè Presul
Ethera scandit.
Qui Deo plenus super astra fulget,
Hâc die turmis Superum

verendis
Additur : pronus meritos et orbis
Reddit honores.
Igne quæ sacro caluêre membra,
Invium corpus maculis pudoris,
Non jacent, cœlo prohibente, putris
vermibus esca.
Mille portentis tumulus coruscat ;
Quæ Patris supplex veneratur ossa,
Turba languentûm reperit petitam
Ægra salutem.
Hic puer mersus rapidis sub undis
Redditur vitæ ; pedibus resurgit
Hìc genu nixus, manibusque reptans ;
Detumet hydrops.
Hùc volant gentes, memores rependunt
Dona certatìm ; cumulantur aræ :
Præsulis sacras rediviva virtus
perficit ædes.
Urbs nimis felix, veneranda tellus,
Inclyti dives cinerum Patroni ;

Vindicis sistunt quotiès ruenfem
Numinis iram ?
Summa laus Patri genitoque Verbo :
Laus tibi compar, utriusque nexus,
Nos bonus per quem societ superno
Christus ovili.

V/. Salvum fecit Dominus Christum suum : R/. Exaudiet illum de cœlo sancto suo.

D’ar Magnif. Ant. Hic est fratrum amator et populi ; hic est qui multùm orat pro populo et universâ civitate.

Oremus.

DEus, qui beatum Guillelmum, Pontificem, cœlesti puritate, misericordiâ in pauperes, et in tuendis Ecclesiæ juribus constantiâ mirabilem effecisti ; ejus nobis intercessione concede, strenuè pro justitiâ decertare, indigentibus ultro subvenire, et ità carnis vitare contagia, ut ad Agni nuptias admitti mereamur ; Per eumdem Dominum nostrum.

  1. D’an 30 a viz Gouere.