Gousperou an Ebestel

L. Prud’homme, 1846  (p. 506-510)



COMMUN AR ZENT.
————
GOUSPEROU AN EBESTEL.

Ps. Dixit, paj. 496 ; Ps. Laudate, pueri, paj. 498.

Psalm 115.

Credidi, propter quod locutus sum : ego autem humiliatus sum nimis.

Ego dixi in excessu meo : omnis homo mendax.

Quid retribuam Domino : pro omnibus quæ retribuit mihi ?

Calicem salutaris accipiam : et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam coram omni populo ejus : pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus.

O Domine ! quia ego servus tuus : ego servus tuus et filius ancillæ tuæ.

Dirupisti vincula mea : tibi sacrificabo hostiam laudis, et nomen Domini invocabo.

Vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi ejus : in atriis domûs Domini, in medio tuî, Jerusalem !

Gloria Patri, etc.

Psalm 125.

In convertendo Dominus captivitatem Sion : facti sumus sicut consolati.

Tunc repletum est gaudio os nostrum : et lingua nostra exsultatione.

Tunc dicent inter gentes : magnificavit Dominus facere cum eis.

Magnificavit Dominus facere nobiscum : facti sumus lætantes.

Converte, Domine, captivitatem nostram : sicut torrens in austro.

Qui seminant in lacrymis : in exsultatione metent.

Euntes ibant et flebant : mittentes semina sua.

Venientes autem venient cum exsultatione : portantes manipulos suos.

Gloria Patri, etc.

Psalm 139.

Domine, probâsti me et cognovisti me : tu cognovisti sessionem meam et resurrectionem meam.

Intellexisti cogitationes meas de longè : semitam meam et funiculum meum investigâsti.

Et omnes vias meas prævidisti : quia non est sermo in lingua mea.

Eccè, Domine, tu cognovisti omnia novissima et antiqua : tu formâsti me, et posuisti super me manum tuam.

Mirabilis facta est scientia tua ex me : confortata est, et non potero ad eam.

Quò ibo à spiritu tuo : et quò à facie tua fugiam ?

Si ascendero in coelum, tu illic es : si descendero in infernum, ades.

Si sumpsero pennas meas diluculò : et habitavero in extremis maris ;

Etenim illùc manus tua deducet me : et tenebit me dextera tua.

Et dixi : Forsitan tenebræ conculcabunt me : et nox illuminatio mea in deliciis meis.

Quia tenebræ non obscurabuntur à te, et nox sicut dies illuminabitur : sicut tenebræ ejus, ità et lumen ejus.

Quia tu possedisti renes meos : suscepisti me de utero matris meæ.

Confitebor tibi quia terribiliter magnificatus es : mirabilia opera tua, et anima mea cognoscit nimis.

Non est occultatum os meum à te, quod fecisti in occulto : et substantia mea in inferioribus terræ.

Imperfectum meum viderunt oculi tui, et in libro tuo omnes scribentur : dies formabuntur et nemo in eis.

Mihi autem nimis honorificati sunt amici tui, Deus : nimis confortatus est principatus eorum.

Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur : exsurrexi, et adhùc sum tecum.

Si occideris, Deus, peccatores : viri sanguinum, declinate à me.

Quia dicitis in cogitatione : Accipient in vanitate civitates tuas.

Nonne qui oderunt te, Domine, oderam : et super inimicos tuos tabescebam ?

Perfecto odio oderam illos : et inimici facti sunt mihi.

Proba me, Deus, et scito cor meum : interroga me, et cognosce semitas meas.

Et vide si via iniquitatis in me est : et deduc me in via æterna.

Gloria Patri, etc.

Hymn epad ar bloas.

Exsultet cœlum laudibus, Resultet terra gaudiis, Apostolorum gloriam Sacra canunt solemnia.

Vos secli justi judices, Et vera mundi lumina, Votis precamur cordium, Audite preces supplicum.

Qui cœlum verbo clauditis, Serasque ejus solvitis, Nos à peccatis omnibus Solvite jussu, quæsumus.

Quorum præcepto subditur Salus et languor omnium, Sanate ægros moribus, Nos reddentes virtutibus ;

Ut, cùm judex advenerit Christus in fine sæculi, Nos sempiterni gaudii Faciat esse compotes.

Deo Patri sit gloria, Ejusque soli Filio, Cum Spiritu Paracleto, Et nunc et in perpetuum.

Amen.

Hymn evil an amzer Fasq.

Tristes erant apostoli De nece sui Domini, Quem morte crudelissimâ Servi damnârant impii.

Sermone blando angelus Prædixit mulieribus : In Galilæa Dominus Videndus est quantociùs.

Illæ dùm pergunt concitæ Apostolis hoc dicere, Videntes eum vivere, Christi tenent vestigia.

Quo agnito, discipuli In Galilæam properè Pergunt videre faciem Desideratam Domini.

Quæsumus, Auctor omnium, In hoc paschali gaudio Ab omni mortis impetu Tuum defende populum.

Gloria tibi, Domine, Qui surrexisti à mortuis, Cum Patre et Sancto Spiritu, In sempiterna sæcula. Amen.