Alma Redemptoris Mater, quæ pervia cœli
Porta manes, et stella maris, succurre cadenti,
Surgere qui curat populo, tu quæ genuisti,
Naturâ mirante, tuum sanctum Genitorem.
Virgo priùs ac posteriùs, Gabriëlis ab ore
Sumens illud ave, peccatorum miserere.
Ave, Regina cœlorum, Ave, Domina Angelorum ; Salve, radix ; salve, porta, Ex qua mundo lux est orta. Gaude, Virgo gloriosa, Super omnes speciosa. Vale, o valdè decora ! Et pro nobis Christum exora.
Regina cœli, lætare, alleluia ; Quia quem meruisti portare, alleluia ; Resurrexit sicut dixit, alleluia. Ora pro nobis Deum, alleluia.
Salve, Regina, mater misericordiæ ; vita, dulcedo et spes nostra, salve. Ad te clamamus, exsules filii Evæ. Ad te suspiramus, gementes et flentes in hac lacrymarum valle. Eia ergò, advocata nostra, illos tuos misericordes oculos ad nos converte. Et Jesum benedictum fructum ventris tui nobis post hoc exilium ostende. O clemens ! o pia ! o dulcis Virgo Maria !