Gousperou ar Verc’hes

Oberennoù damheñvel pe handelvoù all zo ivez, gwelout Ave Maris stella.

L. Prud’homme, 1846  (p. 502-505)



GOUSPEROU AR VERC’HES.

Psalm Dixit, pajen 496 ; Ps. Laudate, pueri, paj. 498.

Pdalm 121.

Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi : In domum Domini ibimus.

Stantes erant pedes nostri : in atriis tuis, Jerusalem !

Jerusalem quæ ædificatur ut civitas : cujus participatio ejus in idipsum.

Illùc enim ascenderunt tribus, tribus Domini : testimonium Israêl, ad confitendum nomini Do-

Quia illic sederunt sedes in judicio : sedes super domum David.

Rogate quæ ad pacem sunt Jerusalem : et abundantia diligentibus te.

Fiat pax in virtute tua : et abundantia in turribus tuis.

Propter fratres meos et proximos meos : loquebar pacem de te.

Propter domum Domini Dei nostri : quæsivi bona tibi.

Gloria Patri, etc. :

Psalm 126.

Nisi Dominus ædificaverit domum : in vanum laboraverunt qui ædificant eam.

Nisi Dominus custodierit civitatem : frustrà vigilat qui custodit eam.

Vanum est vobis ante lucem surgere : surgite, postquàm sederitis, qui manducatis panem doloris.

Cùm dederit dilectis suis somnum : eccè hæreditas Domini, filii ; merces, fructus ventris.

Sicut sagittæ in manu potentis : ità filii excussorum.

Beatus vir qui implevit desiderium suum ex ipsis : non confundetur, cùm loquetur inimicis suis in porta.

Gloria Patri, etc.

Psalm 147.

Lauda, Jerusalem, Dominum : lauda Deum tuum, Sion.

Quoniàm confortavit seras portarum tuarum : benedixit filiis tuis in te.

Qui posuit fines tuos pacem : et adipe frumenti satiat te.

Qui emittit eloquium suum terræ : velociter currit sermo ejus.

Qui dat nivem sicut lanam : nebulam sicut cinerem spargit.

Mittit cristallum suam sicut buccellas : ante faciem frigoris ejus quis sustinebit ?

Emittet verbum suum, et liquefaciet ea : flabit spiritus ejus, et fluent aquæ.

Qui annuntiat verbum suum Jacob : justitias et judicia sua Israël.

Non fecit taliter omni nationi : et judicia sua non manifestavit eis.

Gloria Patri, etc.

Chabist bian. Eccl. 24.

Ab initio et ante sæcula creata sum, et usquè ad futurum sæculum non desinam, et in habitatione sancta coram ipso ministravi.

℟. Deo gratias.

Hymn.

Ave, maris stella, Dei mater alma, Atque semper virgo, Felix cœli porta.

Sumens illud ave Gabriëlis ore, Funda nos in pace, Mutans Evæ nomen.

Solve vincla reis, Profer lumen cæcis, Mala nostra pelle, Bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem, Sumat per te preces, Qui pro nobis natus, Tulit esse tuus.

Virgo singularis, Inter omnes mitis, Nos culpis solutos, Mites fac et castos.

Vitam præsta puram, Iter para tutum, Ut ridentes Jesum, Semper collætemur.

it laus Deo Patri, Summo Christo decus, Spiritui Sancto, Tribus honor unus. Amen.

℣. Diffusa est gratia in labiis tuis.

℟. Proptereà benedixit te Deus in æternum.